RABELAESIUS

RABELAESIUS
RABELAESIUS
Francisus Medicus eruditus ingeniô ad iocos natô, sed plus aequô liberiori, chinoniô Turonensis. Habitum Franciscanorum primo Pictavii sumpsit, mox illô abiectô, Medicinae se applicuit, insignem in illa eruditionem adeptus. A Iohanne Bellaio, Cardinal. cuius sanitatem curabat. Romam deductus, et in Pauli III. conspectum venire iussus, ne ipsi quidem pepercit. Scaevola Sammart. l. 1. elog. Obiit dein, in loco prope Parisios, ubi praediolum aliquod munificentiâ Patroni possidebat, ridens et iocatus, cum enim ut in Domino moreretur, adstantes hortarentur, afferri sibi cucullae quoddam genus, quod Domino vocant, iussit illôque capiti inductô, in domino se obiturum dixit, Ann. 1560. Iustus in Chron. Med. Vander Linden. de Script. Med. et Paul. Freherus Theatrô Virer. erusdit. claror. e quo linguâ patriâ, librum facetiis repletu, Pantagruelis nomine, edidisse, et Hippocratis Aphorismos castâ side in Latium traduxisse. Epsitolas it. aliquot nitidô stylô exaratas in publicum emisisse, discas. Domus eius in tabernam vinariam postmodum, conversa, quod eruditô Epigrammate Iac. Aug. Thuanus exsequitur, quo illum Γελωτοποιὸν loquentem in troducit, apud Ger. a Stocken Thuano Enucleato.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать реферат

Look at other dictionaries:

  • FRANCISCUS Rabelaesius — Vide Rabelaesius …   Hofmann J. Lexicon universale

  • OCCITANIA — vulgo le Languedoc, provinc. Galliae, intermare Mediteraneum ad meridiem, et montes Arvernos ad Septentrionem Rhodanô in Provincia et Delphinatu in Ortum separatur, Guiennam ad Occidentem habet. Catello prima Narbonensis est, in divisione Galliae …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”